Sir 40

1Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium. 2Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis: 3a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: 4ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio, 5et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius. 6Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. 7Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suæ exurrexit, et admirans ad nullum timorem: 8cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. 9Ad hæc mors, sanguis, contentio, et romphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10super iniquos creata sunt hæc omnia, et propter illos factus est cataclysmus. 11Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. 12Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. 13Substantiæ iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. 14In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. 15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundæ super cacumen petræ sonant. 16Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur. 17Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. 18Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. 19Filii, et ædificatio civitatis confirmabit nomen, et super hæc mulier immaculata computabitur. 20Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. 21Tibiæ, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. 22Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super hæc virides sationes. 23Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. 25Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. 27Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium. 28Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. 29Fili in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere. 30Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. Alit enim animam suam cibis alienis. 31Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se. 32In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.
Copyright information for VulgCC